carmina libraria Bartholomaeus de Usingen, compendium naturalis philosophiae

Testo base di riferimento: Erfurt, Wolgang Scenck, 1507


Ad lectorem

 

Vis varias rerum lector cognoscere causas,

      Vis breve naturae fertilioris opus.

Huc ades, invenies quod te iuvet haec tibi lector

      Pandimus a veteri scripta redempta cabo.

 

Tetrasticon B T

 

Syrmata longa patres, glossemata spurca legebant

      Centauri multi multa chymera fuit.

Clausum naturae specimen monumenta perennis

      Clara regesta sonant Bartholomee tua.

 

Tetrasticon E D

 

Sicut odoriferi circum vineta Timoli

      Fervet inexpleti plena laboris apis.

Sic naturalis sophiae penetralia lustrans

      Pandit obumbratum Bartolomaeus iter.

5

Sparsa per innumeros quondam natura libellos

      Omnis in hoc lector codice clausa latet